- ABARIS
- I.ABARISScytha quidam celebris, Seuthae fit. Apollinis iter ad Hyperboreos descripsit, et multa alis; hic ab Apolline sagittam accepit, quam iaculans, et ipse cum ea ferebatur; itaque populos velocissime transiens, per eam reponsa dabat, unde αἰθροβάτης dictus est. Iamblichus Pythagorae discipulum fuisse asserit; Aliis Solone antiquior est, scripsit oracula regionibus quas peragravit, praedixit iis quoque terrae motus, pestes et similia. Legatus Athenas veniens, ad suos Hyperboreos rediit, nihil comedens. Troianorum Palladii Simulacrum ex ossibus Pelopis dicitur fecisse, ut Firmicus habet. Vide plura de eo apud Voss. de de Poet. Gr. p. 16. et 17. et Maussac. ad Harpocrationem. p. 8.II.ABARISVirinomen a Perseo occisi, Ovid. Met. 5.Caucasiumque Abarim, Sperchionidenque Lycetum.Quin et alterius viri nomen ab Euryalo interfecti. Virg. Aen. 9. Faclumque, Hebesumque subit Rhoetumque Abarinque male enim in prioribus edd. Paddum, Hebusum, Rhesumque legitur. Valeat itaque per me licet prior editio, in qua montis, vel fluvii nomen apud Ovidium habetur.III.ABARISin Fragm.Manethonis apud Iosephum C. Apionem l. 1. p. 1039. urbs Aegypti in Nomo Saite, ad Orientem Bubastici fluvii, ἀπὸ τῆς ἀρχαίας Θεολογίας καλουμένη, ab antiqua Theologia vocata; postmodum a Salate, Primo Rege Pastorum qui illam ἐπικαιροτάτην opportunissmam invenit, instaurata murisque et praesidio militum 240000. munitissima reddita Pithom (quam aedificasle Israelitae in Sacris dicuntur) inde et Pelusium dicta est. την` Α῎ουαριν vocat Ptolemaeus Mendesius apud Euseb. proeparat.l. 10. c. 12. primam Θεῶν βασιλέιαν Syncellus in magno annorum Cyclo, ex vet. Chronico, p. 51. Aegypti etiam Ezechielis tempore habeatur, c. 30. v. 15. qua de vide plura apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. p. 100--109, et infra voce Pelusium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.